Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

VITA KITA1BELÍ. XLV Verum data hacc opportunitas et temporis ct loci et sumluum genio viri in scientias directo atque ingenio acri etiam summos tulere fructus. Addidit enim obser­vatis propriis plurimis, hactenus enarratis, tam lectio­nem , quam aliorum scientiam , et cujus promus erat, eam ab aliis repetiit, e locis ultra 150 disjectissimis. Quicun­que enim in Hungária aut objecta Naturae desiderata tri­buere , aut Naturae scrutator desuper respondere potuit, eum literis interpellatum ad elenchum geographice dige­stum, per Hungáriáé provincias omnes sibi connexuit; extraneos quoque Botanicos, Hortulanos, Physicos, cul­tores atque potentiores causa Botanicae interpellabat ab anno 1803 et 4 , plurimusque fervebat 1812 usque 1816 missus seminum et Vegetabilium. 1802—5 et demum 1814 eopiosum erat literarum cum Waldsteinio commercium. Vita namque defluxit ei in cultura scientiarum na­turalium , annis i8§ , qua Adjuncto Professoris , 16 , qua Professori Chemiae et Botanicae, seu annis 34^, duobus tamen ad quietem semoto. Illas enim coluit intercalari lectione et commercio literarum, nunquam vero cessante praxi: labore, excursionibus, itineribus , imo vero fati- giis, miseriis, adstrietione corporis mentisque, atque expensis propriis. Hic collegit, investigavit, determina­vit, notavit inventa, observata, denominata. Coluit Bo- tanicam amatissimam, auxit multis Plantarum speciebus additis , illustravit- exactiore descriptione novarum , ope­re magno, pulchro , pretioso 5 coluit Mineralogiam causa Aquarum cognoscendarum et Physiographiae Hungaricac condendae; Zoologiae quoque addidit Animalia nova; Chemiam impendit Aquis mineralibus exquirendis , prae­notandis atque harum statui illustrando , usui denotan­do. His patriae simul tenebras dispulit, eam notiorem exhibuit. Cognitionis certe patriae ingens erat promlua- rium , e quo ubere fonte quaerens quivis ceu aggere rupto

Next

/
Oldalképek
Tartalom