Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

VITA KITAIBEL!. XLI (Argent molybdiquc ßornii) a Klaprothio obiter faciam esse , nec eam, quod is volebat, Subsulfuretum W jsmuthi esse, demonstrare. Imo modo mineram eandem börső- nyensem, cui Kitaibel idem, quod transsilvanicis inest Metallis, inesse dixit Metallum , ad Berzelii investiga­tionem , invita licet Klaprothi analysi, constat esse tamen Tellurietum Wismuthi. Quod vero ad transsilvanicas mine- ras attinet, eas jam 1783 investigavit, iis jam 1785 pro­prium inesse dixit Metallum Müller a Reichenstein opere Vindobonae impresso ;(pbpf- Sfrbeiten bcr eintföd)tigen ftreunbe in SBieit 3,47). 1798 Januarii 25ta Klaproth singularem naturam demonstravit, nomen dedit. Sed exactiora et plura de his alibi. Kitaibel vero systemate, itinerum suorum Sc. Univer­sitatis sumtibus, per annos continuando stabilito, missis aliis investigandis, unice fere curabat Aquas minerales, quibus chemice scrutandis multum impendit temporis, studii et diligentiae , quarum analyses majore parte ad fontes incoeptas, tardius domi iterabat aut continuabat (annis 2ü). Momentosiores harum nominasse juvabit: bartphen- ses bis in loco, 1795 et 1813, saepius domi retentavit, 1801 descripsit; paradenses 1797 et 1798 ad fontes investigavit, 1799 cognitas reddidit, dein saepissime invisit et retentavit: mehddienses 1800 et 1805 ad fon­tes , tardius domi suae (1809 et 10 copiose submissas) analysi subjecit, nec tamen eam terminavit; szalatnyen- ses in loco investigatas 1802 dissertatione illustravit; 1804 budensem sulfureosalinum fontem thermarum caesarearum , eodemque stubnyenses Aquas lentavit (postremas i806 decripsit, dissertatione 1808 inpressa); 1805 csákovienses puteales, 1810 buziásenses Acidulas, 1814 albenses minerales in locis, 1814 Pesthini baran- denses salsas, 1815 marmarosienses iterum reinvestiga- vit, ultimas quidem, quas ante annos viginti, 1796 , sub primo itinere majore botanico investigaverat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom