Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

XXXVI VITA KITAIBELI sumtibns, imo partim scientiae opus debent Hungari lau­datissimum: gloriae et instructioni opitulans, quod ab extraneo exhibitum cum dolore ferrent, nisi virum me­ritissimum indigenam Regni sui salutarent, quod omnis cultior Hungarus, patriam et sua nosse volens, pe­nitius noscere deberet l cujus tamen in tanto Regno vix ultra quadraginta exemplaria distracta novi! licet Medi­cinae alumnum idem redemisse sciam! Praeter ea , quae uterque in opere majore publica­vit, a Botanicis signo KW. denotata, Vegetabilia rariora alibi quoque designavit aut descripsit, nomine Kit. de­signata; sic in Willdenowii speciebus Plantarum. Berolini 1797 — 1805, in ejusdem enumeratione Plantarum horti regii bot. ber- linensis. 1809, in Schultesii Oesterreichs Flora. Vindo­bonae. 1814 (Nota 5*) in Rcimeri et Schultesii speciebus Plantarum. Stuttgardtiae 18i6 —19 , in Hornemanniliorto botanico hafniensi. Aliquae plantae , opere magno alioquin praepropere interrupto , adhuc in herbario designatae delitescunt, quarum novas citat Sadler in Flora Comitatus pestiensis sequentes: Veronicas aliquot, Festucas complures, Sca­biosas aliquot, Ribesia duo , Prunos quatuor , Pyros plu- res, licet in eodem non invenerit Veronicam depressam Kit. et Solanum Kitaibeli Schultes. Quaedam tandem plantarum rariorum Hungáriáé ali­ter determinatae, aliter denominatae sunt a Coryphaeis; imo videmus , quod Kitaibel saepius publice fatebatur, aliquas adhuc latere debere , quasdam tardioribus curis remansisse Sadleri, Rochelii, Langii. Horto botanico R. Scient. Univ. Hungaricae magnam curae, diligentiae et fatigiorum partem consecrabat: huic numerum Plantarum procurabat eximium excursionibus, itineribus, commercio Plantarum et seminum; hujus sta­tum scientificum fidum, in exacta Plantarum determina-

Next

/
Oldalképek
Tartalom