Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
XXXIV VITA KITAIBELI. beralis. Nobilem liberalitatem jam oliin noster laudabat Schedius (Zeitschrift l , 109). Erat tamen Waldsteinii ad ad Kitaibelum relatio exactius designata verbis Will- denowiiqui ulrosque atque inventa eorum simul coram nosse didicit, nec aliter unquam Kitaibelum audii loqucn- tem, quam de pari tunc Waldsteinii in botanicis adpli- catione (quam etiam Conversationslexicon. Neue Folge. Ií. 2, 513 refert), cujus ad Kitaibelum relatio scientiae, si non eadem , quae erat Comitis Hofimannsegge et Linkii (itinere botanico 1797 Lusitaniam lustrantium et ab anni 1799 Septembri nova sensim Vegetabilia sua describentium) , non absimilis tamen esse videtur. Juvabit hic memoriam viri nobis colendissimi summis perstringere lineis. Franciscus Adamus Comes a H aldstein - TVar- temberg, S. M. a Cubiculis, Eques melitensis , Cóloncl- lus locumtenens , Regni Hungáriáé indigena , natus Viennae 1759 Eebruarii 11, denatus 1823 Maji 25 in arce Oberleuthensdorf Bohemiae. Expeditionibus Melitensium aliquot in Berberos , 1787—89 Austriacorum in Tureas intererat, qua Capitaneus militiam linquens. Vir ad omnia humanitatis officia explenda natus, annorum ét. studiorum ratione Kitaibelo aequalis, huic eo innotuit tempore, quo arcta adhuc summa pecuniae annua stringebatur. Suo tamen sumtu septem annis Hungáriám lustrabat, scopo botanico cum amico Paulo: speciatim suo sumtu cum eo 1796 adiit Marmatiam , sua manu conscribens itinerarii diurnale, plane elaboratum, 1798 Be- rolini Willdenowium causa firmandorum suorum inventorum botanicorum , multumque Pestini moratus saepius viciniam perquisivit amatae scientiae causa. 1802 Kitaibelo sumtibus publicis in Croatiam abeunti comes accessit. Plantas Pestini simul cum amico, Viennae solus observabat, suaque observata copiosa, majore subsidiorum botanicorum penu adiutus , solerter transscripsit (in-