Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

XXIV VITA KITAIHELI. Klaprothio berolincnsi cessit (literis in Gehlenii Diur- nali chemico expressis). 1804 iter in alteram provinciam Hungáriáé septem- trionalem arvense seu liptoviense , comite pictore, men­'sibus fere^piatuor exegit, dum interea Budae prodiens dissertatio Schraudii de Aqua soteria thermarum buden- sium resultata analyseos chemicae Kitaibeli et Winterlii publice retulit. 1805 iter banaticum alterum suscepit, eo scopo, ut Aquas puteales contubernii militaris Csakovae de no­xia qualitate suspectas chemice investigaret, Assessor vero Commissionis studiorum, amicissimus Pfisterer, ex parte medica observaret.* Qua occasione Aquas quoque mehdclienses investigabat, atque Vegetabilia regionis feracissimae legit, comitante pictore. Post 81 diem re­diens menses duos in horto, tertium in hybernaculo Plantarum consumsit, Plantis revidendis, determinan­dis, coordinandis rigidissime inhaerens. Interea ad finem deductus erat Tomus secundus descriptionis Planta­rum rariorum Hungáriáé Decade 20ma, atque prae­missa praefatione physiographicam Croatiae descriptio­nem continente. 1806 Majo Pharmacopoeas albenses ambas visita­vit J dissensione tamen inveterata inter Pharmaceu- tas atque Medicos continuante , visitationem Assistens Schuster Decembri insequente tertiam peragens, rem clau­sit. Kitaibel vero Croatiam obtutu botanico tanti faciens, quanti Banatum nostrum, novis curis hoc adire intende­bat regnum, sed loco itineris croatici per soproniensem provinciam (paludes Hanságh) et regionem Austriae con­terminam inchoati, infortunio Kitaibeli et in detrimen­tum scientiae soproniense mansit iter: mox enim noster infirmatus Borbolae apud fratrem febri nervosa pressus mensibus iere quatuor decubuit, imo Pestinum rediens duabus adhuc septimanis tertiana laboravit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom