Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
XX VITA KITAIBRLI. Winterl, partim typis expressum , partim manuscriptum, privatim plane imbueret. Quod quidem Kitaibel hoc anno praestitit; at cum eidem Septembri Aquarum mineralium analysis apud se facienda injungeretur, talem- que per dissitas Hungáriáé Aquas continuare eidem in animum veniret, et cum anno praeterito delicias itineris, Naluraeque in locis scrutatae praegustasset, jam anni 1794 Martio per octo menses habitae correpetitioni cum Pharmaceutis chemicae , botanicae renunciavit, quam provinciam Adjunctus Professoris historiae naturalis Mulser Aprilis 17 suscepit, Julii 4ta confirmatus, ac usque lft()6 Martium administravit. Kitaibel novam jam atque vitae suae actuosissimam ingressus estepocham. dum hoc adhuc anno l794to iter botanicum susciperet, tale, dum in vivis esset, jussu, imo sumtu publico , strenue continuaturus. Horti simul botanici curam eodem anno majorem in seassumsit, Vegetabilia e vicinis et dissitis afferens plagis. Acidi prussici Alcalibus juncti disquisitionem chemicam finiit, atque in dissertationis modum redegit. Pharmacopoeam a bensem de naevis suspectam crisi subjecit. 1795 exfnittebatur, ut Acidulas bartphenses che- mico tentamini subjiceret, atque inde in vicinos excurreret Carpathos. Lecta ibi Vegetabilia atque semina horto intulit nostro copiosa, rariora; fontes tam ejates investigavit, quam vicini Scepusii adiit, atque Aquas utrinque submitti disposuit, ultra tentandas. 1796 licentia discessus accepta iter marmarosiense tribus mensibus peregit, sumtibus et socio tam itineris, quam observationum, diarium quoque scribente, Comite Waldstein, unde multa in scientiam redundaverunt, multa in hortum subintravere nostrum. 1797 Januarii I6ta altero labore finiit dissertationem fusam de Aquisbartphensibus et hoszúrétensibus, quarum hoc anno commerciam publicum incepit. Novis curis in