Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Praelatio
XV Reagentia chemíca quaedam peculiaria in usum vocabat, quorum hic mentio praevia facienda esse videtur, cum ilia saepe solum nominet. Reagens Acidi carbonici, toties occurrens, est Murias Calcis et Ammonii, e Muriate Calcis et Atnmonio caustico parandus, aut saepissime facile paratus e Sale ammoniaco etCalce exstincta. Rarius necessarium Reagens Acidi hydrothionici (Sulphurishydrogenati)varium adhibuit: Ferrum citricum ad Aquam drágomirfalvensem , tardius verő Cupri solutiones varias : Cuprum ammonia- cale ad Aquam heszthelyensem et inehádiensem, interdum e Cupro , Calce et Sale ammoniaco paratum ; praeferebat tamen postremo tempore solutionem Cupri oleosam sic paratam : dum Solutio Sulphatis Cupri miscebatur solutioni Saponis debrecinensis, atque grumi inde oborti, loti siccatique in oleo Terebinthinae solvebantur. — Rarissime adhibuit Calcariam sacc/taratam, seu Aquam Calcis saccharatam : Calcariam nempe, ope Sacchari in Aqua copiosius solutam (sic ad Aquam zoványensem 2,383). Operi huic e residuis literariis primum emisso addenda esse putabatur Kitaibeli vita, ut vir nobis clarissimus penitius nosceretur. Adminicula talis exactius concinnandae erant editoris familiaritas cum defuncto longior; coordinatio Mstorum Kitaibeli et chemi^orum ejusdem, in catalogos redactorum ; revisio Fossilium ejusdem, aeque in syllabo descriptorum ; inspectio Albi et Actorum Facultatis medicae pestanae, lite- rarum defuncti baptizmalium, rationum de expensis itinerariis (imo partim ab editore post auctoris fata confectio) , atque copiosorum ejus causa dimissorum Excelsi Consilii R. L. Hun- garici Intimatorum; relectio tandem literarum ad eum exaratarum , operum ejus impressorum