Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Praelatio

XI physicasque Aquae qualitates attinentia , qua iti­nerarii singuli partes integrantes illic justius re­linquenda esse putabantur. Postquam de ratione et merito operis dictum est, restant pauca, quae de ejusdem lectione praemonenda sunt. Cum omnis Aquarum analysis ad partium constituentium quantitates redeat, de Aquae quan­titatibus analyst adhibitis quaedam dicenda esso constituit editor. Adhibuit auctor Aquae certa volumina Aquae destillatae communis granorum voluminibus aequalia: vasa nempe vitrea ad. colli lineam inscriptam repleta Aqua communi destillata atque pondus hujus Aquae destillatae sistebat volumen granorum Aquae destillatae, quod dein aequale Aquae mineralis granorum volumen excepit. Rariore casu Aquae mineralis tentamini subjecit urnam = 32 mensuris = 61 mediis pestanis. Mensuram nostram pestanam repetitis experimentis ad poudus Aquae destil­latae contentae reduxit. Mensura pestana (sextariorum quatuor), quarum triginta duae unam constituunt urnam , tenet 23. 100 Aquae communis destillatae gra­norum volumen, adeoque GO granis plus, quam tres librae civiles triginta duorum lotonum. Eam tenere 86 pollices Aquae communis destillatae cubicos in analysi Aquarum bartphensium anno 1795 (2, 10 pag.) adnotabat. Media pestafia (eine ivedbe, sextariorum duorum) in dissertatione de Aquis bartphensi- bus a. 1795. et 1797 dicitur esse 43 pollicum cubicorum Aquae, seu pollicem cubicum compu­tando = 274 granorum esse 11. 782 granorum voluminis Aquae destillatae communis; in alio tamen auctoris experimento media pestana cepit Aquae destillatae communis 11, 555 /o grana,

Next

/
Oldalképek
Tartalom