Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aqua Legionis teutobanaticae

309 quam in iis, quae hic obtenta sunt; sine dubio, quia Acida per corruptionem Aquae pro parte aliqua meta- morphosim passa sunt. 4. Vestigium Acidi phosphorici, quod in Salibus iis­dem sub f. deprehensum videbatur, in Aqua se non sti­terat , per Aquae corruptionem evanidum. V. Op inio super indole e t u si: hujus Aquae. E praemissis inter se collatis sequentia relate ad in-- dolem et usum Aquae barandensis deduci possunt: 1. Aquam hanc praeter Salem communem parum aliorum principiorum continere; Carbonas enim Natri in recente Aqua tantum ^ illius efficit (IV. h, i.), et reli­qua , demta Magnesia, imponderabilem portiunculam constituunt; Extractivum enim in Aqua comparative non modicum deprehensum (III. B. g.) ab impuritatibus lage- genae cum Aqua commissis repetendum esse , nullum est dubium, cum Sal Pancsova missus ab eodem prope pe­nitus liber fuerit (IV. c.). Idem censendum est de Putri­do, cum foetor admisso Aere mox evanuerit (III. e.) et D. Wenger in relatione sua hujus nullam faciat men­tionem. 2. Contenta, quae praeter Salem communem in hac Aqua praesto sunt, talia esse, a quibusspectata,scu qua­litate seu quantitate nihil noxae metuendum sit: Sal quippe digestivus seu Murias Kali qualitaLe sua ad com­munem accedit, et quantitate modica adest; Carbonas Magnesiae et Carbonas Natri seu Soda , alioquin parcis­simi, multis Aquis, quae potantur, inhaerent; reliquo­rum autem tantum vestigia adsunt. 3. Posse igitur Aquam hanc pro Sale communi ad panem pinsendum aliosque cibos condiendos secure ad­hiberi, et pecoribus moderata quantitate tuto propinari, AQUA BARANDENS1S.

Next

/
Oldalképek
Tartalom