Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
08 Erat autem Aqua haec limpidissima, sine omni sedimento ae foetore, e fonte communi harLphensi sumpta. D) Denique alia mense Septembri 1795 ex eadem hac scaturigine hausta et usque in Junium subsequi anni servata (quo tempore .fortem Sulphuris foetorem contraxerat, nullum tamen sedimentum posuerat) plus Acidi carbonici continebat , quam prior ; nam centum pollices cubici largiebantur praecipitatum, quod 169,5 pollices cubicos illius Acidi volatilis redderet. 5. 9. T) e S ulphur is quantitate indaganda. Qui Aeris hydrogenii sulphurati seu hepatici copiam determinari posse putant, eundem una cum Acido carbo- nicp per ignem expellendo, et in apparatu mercurial! excipiendo, ac denique pro absorptione posterioris Calcem exstinctam addendo, certo errant. Partem quippe illius Aeris recipit Aqua, forma vaporum cum Aeribus expulsa atque frigidiore Hydrargyro condensata; partem absorbet Calx exstincta vel Aqua Calcis pro detrahendo Acido carbonico adjecta 5 partem decomponit Aer atmosphaericus in vacuo spatio retortae praesens, docente cuticula sulphurea, quae Aquam in vase recipiente tegit 5 denique portionem aliquam ipsa Aqua ebulliens destruit, velut experimenta Cei. Fourcroy ostendunt (a); accedit, quod etiam Mercurius aliquid Sulphuris sibi uniat utpote, qui ad Sulphur ex Aquis detrahendum a Cei. Westrumb commendatur. AQUAE SÁROSIENSES. (a) Aqua Aere hepatico impraegnata post hujus expulsionem mediante igne peractam addito Muriate Barytis Sulphatem hujus praecipitem dedit , et jam prius etiam Sulphuris par- te‘m praecipitatam exhibuit. Memoires de 1’ Acad. des Scienc. a Paris 1790. p. 50. seqq. , et djcttt. 9JlUl. 1793. II. 76. 77,