Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

tionibus Cel. Berlhollet (a) : quantum autem eis detra­hat, quantum relinquat, inter ignota est. 2) Quemad­modum Natro praesente , quae in Aquis est frequentis- sima , defectu peccari potest; ita vicissim plures causae in Aquis obveniunt, quae, cum e pondere praecipitatae Calcis ad quantitatem Acidi carbonici concluditur, in contrarium vix evitandum errorem conjiciunt: non suf­ficit nimirum a praecipitato per Calcem producto Car- bonatem Calcis, Magnesiae et Ferri reliquasque Terras: Silicam et Aluminam, subducere ; plura enim sunt, quae illud augent: x\cidum carbonicum, quod in Aqua cum Magnesia et Ferro copulatum est, jiartem Calcis dejicit cum hac unitum ; partem deturbat materia extractiva in omnibus prope Aquis praesens (b); partem Acida bo- racicum , phosplioricum , et fluoricum, nonnunquam oc­currentia praecipitant; denique Alumina suo solvente privata (c) et probabilius etiam Silica (d) portionem illius detrahit. Quis autem haec omnia ad calculum re­ducat? Omnibus his difficultatibus, quibus memoratae tnethodi premuntur, rite perpensis, constitui primum e praecipitato Aquae Calcis Acidum carbonicum in ap­paratu mercuriali ope fortioris Acidi excludere idem- que ad adcuralam mensuram reducere. Sed incom­A QL’AE BAKTPHENSKS 1797. C5 (a) Observat, sur la Physiq. par M. 1’ Abbé Itozier. T. XXVIIÍ; p. 401. (b) Materiam hanc per Aquam Calcis praecipitari notat Cl. Prof. Winterl. L. c. p. 28. (c) Cum ad solutionem Aluminis plus Aquae Calcis additur * quam ad saturationem Acidi sufficit, Calx superflua cum Alumina connascitur in mixtum Aqua insolubile , observante acutissimo Scheele, vid. GteUS neu. Gntbecf. III. (d) Silicam Calx e liquore Silicum deducit. @rell’§ 4>em; kínnal. 1790. Kitaibeli Hydrographic a T. II. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom