Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
inveni. Id adhuc isto loco monere deheo illos, qui forte tale Gas in Aquarum examine reperturi sunt, modum Aeris volumen mensurandi ibidem traditum non esse rectum 5 dum enim Aer cum vesica sub Aquam deprimitur, haec illum in minus spatium comprimit. E) Cum in primis duabus scaturiginibus bartphensi- bus odor aliquid Sulphuris prodiderit (§. 2. B), et Cl. Haquet his aquis sine discrimine tantum Aeris hydrogenii sulphurati seu hepatici tribuat, ut libram 1~ Aquae duos pollices cubicos hujus continere statuat (a), omnis generis media ad Sulphur detegendum commendata adpli- cui: Oxydum Arsenici seu Arsenicum album in pulvere et Aqua solutum: Carbonatem Plumbi, nomine @ci)iefern)cip in commercio occurrentem; IIydrarg3U'um in stalu metallico ; varias denique Metallorum solutiones : sed pleraque nullo certo effectu. Arsenicum quidem et Carbonas Plumbi, uti et Lithargyrum atque Hydrargyrum, in vase aperto vel obiter clauso fusco-flava cuticula obducuntur •, sed effectum hunc potius a sedimento, quod Aquae tali in casu sponte ponunt, quam a Sulphure repetendum esse, quisque videt, qui meminit, eadem rea- gentia in vasis exacte obturatis immutata perstitisse. In corfirmationem hujus adhuc adferre debeo, acidum muriaticum ad dictas materias post longiorem moram adfusum nihil Sulphuris prodidisse. Solutio Cupri alca- lina autem, in Alcali fixo parata et Acido carbonico saturata, quam Cl. Professor Winteri ad Sulphur in Aquis detegendum commendat (b), e latice primorum duorum fontium bartphensium fusco-ilavam nubeculam , sed etiam e magna Aquae massa valde minutam , produxit, quae adjecto Acido muriatico Sulphuris halitum efflavit. Eundem effectum etiam edit solutio ejusdem AQUAE BARTPHENSES 1797. tó (a) L. 1. c. p. 130. (b) L. !. c. p. 51.