Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
38 AQUAE SÁROSIENSES. inducere soleat, quae versationem in aere libero, princeps in usu Aquarum medicatarum momentum, impediret aut periculosam redderet, $• 2. Qualitates p hy sicae Aquarum recentium, A) Bartphensium scaturiginum minor, et illa, quam communem nominavi, Aquam habent penitus excolorem limpidamque ita , ut in fundo earum minutissima quaeque objecta distinctissime videantur; eadem tamen instante pluvia paullulum turbari observatur. In tertia vero seu bulliente, quia non purgatur, uti et in hoszszurétensibus limpiditas non est perfecta; et tres barlpbenses supremae, quod vasis majoribus pro Aqua haurienda immersis identidem commoventur, fere semper sunt turbidae. B) Odor prope scaturigines nullus percipitur; ast cum Aqua naribus admovetur, percipitur halitus ille Acidularum communis, quem erumpens Acidum carboni- cum (*) producit. Infimae tamen bartphensium binae pensilioribus naribus etiam aliquid sulphurei odoris exhibent, qui adhibita agitatione, et infuso Acido muriatico, uti et instante pluvia paullisper intenditur, atque etiam in ructibus percipitur. C) Sapor harum Aquarum est acidulus, et licet adeo fortiter vellicet gustus nervos, ut uberior earum (*) Hoc alias Acidum aereum aut etiam Aer fixus dicitur. Occasione hac noto, me in sequentibus , cum hic de nominibus disceptandi non sit locus, terminis recentioribus, uipot» nunc magis receptis , usurum esse, ita tamen, ut saltem primo, quo quisque occurrit, ioco etiam nominum aliorum quaepiam adjiciam.