Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

30 ad hanc versus Septemtrionem posita est, minore rivulo irrigua et laetis pratis tecta; haec inter meridiem et occasum pariter ac versus Septemtrionem collibus monti- busque terminatur, quos densa Pinus Abies (a), paucis aliis arboribus commixta occupat. Utraque istarum vallium Aquae soteriae scaturigines fovet, quarum virtus medi­cata in vicina parte Hungáriáé inque Gallicia jam inde a pluribus annis celebratur. Binae harum scaturiginum, sibi perquam vicinae, sunt ad supremum finem oppidi Hoszszurét, in loco parum acclivi ita positae, ut rivo uno naturalem alveum sequente aliquot pedibus alliores, altero autem, qui per artefactum canalem deducitur, aliquot pedibus inferiores consistant. In valle Bartphensi vero reperiuntur sex fontes , quorum infimus 220 aut 245 passibus a supremo distat, omnes juxta brachium , quod adsurgens in fine vallis mons versus urbem extendit, in linea prope recta dispositi. Horum ille, qui Bartpha per sylvam venientibus primus occurrit et infimus est, fere negligitur, licet ab altero, cujus paene solius Aqua in potum sumitur, vix quinquo passibus distet et omnino similem laticem fundat. Pri­mum, quia caeteris miporem ambitum habet et parum Aquae suppeditat,minorem $ alterum, quia plerisque bibitur, communem, brevitatis causa in sequentibus no­minabo. Centum et septuaginta passibus ab his duobus per vallem adseendenti obvius est tertius aliquot orgyis infra sacellum prorumpens , ab indole sua , ut qui fortiter ebullit, haud incongrue bulliens dicendus. Qui ab hoc ultro progreditur, adtingit adhuc tres alios, pro balneis adhiberi solitos, quorum infimus a bulliente triginta pas­sibus dissitus vecte instruitur pro Aqua haurienda et adtollenda, ut per canalem ligneum in ahenum deduci AQUAE SÁROSIENSES. (a) Du Roi 23arnnj. et System, nat. edit. 13. cur. Gmelin.

Next

/
Oldalképek
Tartalom