Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
PRAEFATIO. 33 nigrum cadere solet? 2do Seleni lis grana 3|, Salis amari 23 grana cum 41 granis Sodae in eadem Aqua citra de- compositionem non posse concurrere, tyrones noverunt. 3tio decem libris Aquae Cax'bonalis Ferri duo, Oxygenati Ferri autem 5 ^ grana tribuuntur: potestne posterius in Acidulis suspensum esse, quin in Carbonatem mutetur, nisi aliud Acidum , cujus tamen] nulla mentio fit, praesto sit? Sed haec sufficient. Plura ventillare nec interest, nec vacat. Sicut hic , ita et per decursum investigationis harum Aquarum, difficultates in analysi occurrentes et quae in eadem hactenus perperam acta esse judicabam, nulla auctoritate deterritus, sed nec offendendi animo ductus candide exposui, et, ubi poteram, media ad illas tollendas adhibui ac crisi objeci.. Magnus vir hunc meum candorem aequi bonique faciet; pusillae mentis homines doieant sua non omnibus probari et — cavillentur. Aqua, quae Sulphuris foetorem per speciem quamdam corruptionis contraxerat, videtur mihi per Citratem Potassae vel Sodae Fex*ro divitem iterum potui apta xeddi posse j neque enim aliam mutationem in tali observare poteram , quam quod pax's Acidi muriatici et Acidum sulphuricum disparuerint et Sulphur natum sit; hoc igitur per innocuum illud remedium dcti'acto et nauseoso odore sublato non est, cur usus talis Aquae rcfox'xnidetur, nisi fors aliam corruptelam subiverit aut jacturam principio- rura salubrium fecerit. Kitaibeli Hjdrographicc. T, II. 3