Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

terreas albas, quae in superficie coaluerunt in massulas, non tamen in cuticulam cohaerentes, natantes, agita­tione subsidentes-, nullius determinabilis formae specia­lis. — Separato lusco sedimento Aqua uberiore evapo­ratione dimisit adhuc Terram candidam, partim fundo vasis adhaerentem, partim in cuticulas coalitam, quae post evaporationem usque ad paucissimum residuum spontanea exhalatione vasi induvium splendens induxit. Reagens Acidi carbonici (Murias Calcis et Am­monium) volumini granorum 18.640 ad fontem ad­ditum , transmissumque exhibuit praecipitatum album, vix notabiliter fuscescens in balneo maris siccatum gra­norum 127, ergo volumen granorum 100.000 daret praecipitati grana 684,01. Aquae volumen granorum 29.300 domi in balneo maris ad £ evaporatum, dein cum eodem Reagente Acidi carbonici, una cum praecipitato spontaneo, dedit prae­cipitatum fuscescens ponderis granorum 37 ergo 100.000 granorum volumen sic tractatum exhiberet prae­cipitati grana 133,641. Igitur Acidi carbonici libera por­tio in volumine granorum 100.000 Aquae recentis con­tenta praecipilat grana 684,01 — 133,641 = 550,37. Volumen granorum 58.500 Aquae in balneo maris usque ad 2.000 grana vol. evaporatum dedit Terrarum ochracei coloris grana 47 : ergo volumen granorum 100.000 hujus Aquae daret Tetrarum grana 81,534. Residuum Aquae Salia continens porro evaporatum ad­huc dimisit Terram albam, partim forma cuticulae, partim sedimenti lubrici, amyli cocti instar, ponderis granorum 2||: ergo volumen 100.000 granorum daret grana /|,059 , seu prope 4,06 grana. Lixivium salinum a Terra liberatum parce fuscesce- bat, et in balneo maris ad siccum evaporatum reliquit Salium grana 3|^: ergo e lOO.GOO granorum volumine daret Salium solum grana 6,23. 2 . A QU Ali SÁ ROSI ENSES. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom