Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

H terram reddere, atque ita totum orbem, aut certe saltem Calabriam, cum suis Liparis, a terrae mo­tu securam reddere deberet, si fluidum electricum, in terris accumulatum, causa motus esset. 92. Secundum argumentum pro firmanda sua theoria sumit Stuheley ab incremento plantarum, quod ante motum terrae Londinensem coeperant. §. Ö2. N. II. At quam parum hoc argumentum ad rem ejus faciat, facile quisque perspiciet, qui ad causas illas multiplices, a quibus dictum incremen­tum dependere solet, mentem adverterit, quas o- mnes ne pervidere quidem semper possumus. In- deque iit non raro, ut dum etiam coelum plantis minime favere existimamus , uberes tamen, et ultra spem omnem fructus legamus. Anne ergo hos soli electricitati tribuemus ? et quidem tam poten­ti, quae totam Angliám commovere possit? mini­me sane. Adversantur opinioni huic experimenta a Nairne, in corona diversorum Eruditorum insti­tuta, ex quibus evictum est : quod magna copia ignis electrici plantis indita, eas in incremento re­tundat potius, quam adjuvet, ac postea etiam pe­nitus perimat. Quid igitur aliud quam necem ex- peetandam habuissent plantee Anglicáe ab enor­mi illa massa fluoris electrici, quae totum id re­gnum exagitare potis fuisset? Ipsa ergo plantarum ' laeta incrementa , contra hypothesim electricorum manifeste loquuntur, scilicet tam magnam copiarxi fluidi electrici in terra ante motum Londinensem haud extitisse, ac proinde cum terrae motum ab electricitate nullo pacto oriri potuisse. Ipsa quo­que' plantarum folia cuspidata , et earum exhala­tiones fluidum illud electricum in terra sic densa­tum in auras dissipare, per plures illos laeti incre­menti menses debuissent* Denique si lagena illa electrica sub Anglia stratis bituminosis undi­que fluidum electricum includens , et unice Versus 0

Next

/
Oldalképek
Tartalom