Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

55 instar cujus^am rite digesti panis, innumeris ve­nis, cuniculis , ac hiatibus subterraneis praeditum esse, solo fere tantum aére hab'tatis • qui aer si calorem alicunde accipiat, ad quosvis ejus gradus, elasticitatis suae incrementum adipisci deb*t ; et quidem secundum experimenta novissima D. Biot Gay-Lussac, massa aeris, quae intemperie caloris, in qua glacies jam jam fere solvi incipit, occupat volumen ut i, in calore aquae bullientis , et Mer­curio in barometro 28 poli. Paris, supra libellam eminente, occupat volumen, ut i,38o. Idem do­cent experimenta antiquiora Tohiae Majer , Dal- toniique vide Gilbert Artnal. der Physik. í^ol. 12. p. 291. et Vol. 25. p 3g5. Item Litteraris an Phi- losophicat. Societ, of Manchester. P. II. Londin. 1802. p. 595. Quanto igitur major debet esse ae­ris subterranei expansio , in tremendis illis ignibus, quibus terrae sinus non raro exaestuat, ac m au­ras per craterem evomit ? 65. Sed non is solum aer, qui ob pressionem atmosphaerae hospes in terram profunde penetrat, ad terrae motum confert, sed et illi multiplices spiritus, qui e metallis candentibus, et eTerv^scen* tiis diversis subterraneum ortum ducunt, ac in ca­vitatibus terrae densati cum violentia quaerunt exi­tum , ad tristem hunc effectum concurrunt Ini­micos hos terrae spiritus, in profundo illius, nullo non tempore generari, multiplicibus observationi­bus edocti sumus. Dolominus (Dolomieu) primus fuisse videtur, qui in Siciliae monte mirabili Ma- calabar, vuleanum pure aereum, gas mephiticum, absque omni igne spirantem, reperit, ac ut ab igneis distingueretur, accurate descripsit. Quod si in hoc vulcano casus quispiam aeri intus genito fugam ad auras impeditam faciat, violentus instat, terribilique cum jucta, massam luteam frigidam evomit, et montem cum tota vicinia non aliter fere, quam

Next

/
Oldalképek
Tartalom