Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
potius, quam restingui, ideoque etiam crassam venam aquae, in rorem, ac vaporas non tam facile resolubilem, pro domandis ignibus commendari. Nempe carbo corporum ardentium v?pores hos aquae , sibi suppeditatos , facillime deeom- ponit, arreptoque oxygeno illorum, solum hydro- genum relinquit, inque gas hydrogenium ire cogit. Inde est, quod si vaporibus invisibilibus, ex Aeoli- pila erumpentibus, carbo vivus opponatur, ejus vis urendi ea parte, qua vapores accipit, non parum intendatur. Ex his omnibus patet , a- quam ad terrae motum vel ideo non parum conferre posse, quod ignis subterranei vim augeat , eique quasi pro pabulo serviat. 63. At multo plus potest illa, in movenda terra, vi vaporum suorum elastica , in quos vehementia ignium subito converti solet. Hi enim per ignem eo adduci possunt, ut 14 millibus majori volumine pro sui expansione egeant, ac eguit aqua illa, ex qua nati sunt. Quanto er^o erit majus volumen illud, quod exigent, si ad vehementiam illam ignium vulcanicorum, massamque liquefactam, in eorum visceribus exaestuantem, mentem intendamus. Quid vapores possint^ docent nos machinae diversae, vi eorum elastica in motum agi solitae. Docent Aeolioilae, et Digestor Papinii, quae vasa licet e metallo fortissimo fiant, si tamen vapores in iis super igne geniti sic froenentur, ut nullum fugae locum inveniant, cum fragore, et periculo adstantium, violenter disrumpentur. Periculo suo , suorumque didicit vim hanc Papinius Casellis, dum vaporum vi elastica jaculari tenta- ret» Postquam enim vapores hos ultra aequum calefecisset, machinas omnes diffregere, parteque laboratorii eversa, plures Papinii laboris, aliosque soc os, quos infelix fatum eo tunc traxerat, misere perdiderunt. Euler P. IIL epist. 225. Loquuntur vim 54