Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

4ő empia in pulvere nitrato, qui exili quantitate tor* mento inditus , ae succensus j praegrandes globos admiranda magis, quam conceptibiíi a nobis vi, et celeritate in longum excutit,* aut in cuniculis sub» terraneis depositus, arces, et vasta propugnacula plurnulae adin$tar, in auras ejicit; terram ad ma­jores distantias ex omni parte in tremorem agit ; domos prosternit, aliosque violentissimos effectus causat. Rei ratio in enormi elasticitate igniculo­rum sita est. Quae vel inde elucet, quod si cor­porum etiam durissimorum poros invadant, par­ticulas ejus minimas a se removeant , ac totum corpus expandant. Quo magis hi igniculi conden­santur, eo magis corpus omne dilatant, eo igitur majore vi repulsiva in se mutuo , et in corpus agunt. Quamvis autem subtilissimi sint , corpo­rum tamen poros subito pervadere nequeunt, sed tempore quopiam ad id opus habent. Secus enim corpus quodpiam, una parte allambentes , altera etiam facie illico calefacerent, quod tamen haud possunt. Si igitur clauso quopiam loco, majori copia repente nascantur, vi sua ingenti elastica in obstacula agent, nüllaque claustra vel ahena da­buntur, quae non dirumpant'potius , quam iis se frenari patiantur. 55. Quod si igitur exiles nostri, quos facimus ignes, tam formidabiles effectus producunt, quid jam arduum erit naturae, si ignes suos subterra­neos, in convellendam terrae faciem vertere velit/ quorum immanem copiam ubique sub terris la­tere , dubitare non possumus. Produnt hos nobis ubique tot illi fontes , fervidas ab aevo aquas cfundentes ,, exhalationes calidae, ac multiplsx eo­rum experientia, qui in cuniculis subterraneis ver­sari solent. Produnt terrae motus majores, flam­mas , et fumum ab imo in auras exigentes ; pro­dunt tot vulcani, per omnem orbem late sparsi , dilu«

Next

/
Oldalképek
Tartalom