Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

herorum virorum dubium hoc nobis exemit, prae­sertim cum directiones nona medio, verum a fine montis divergant, eaedemque etiam per incolas vicinorum locorum indicatae sint. Accedit his con­firmatio ex observatione sub H.f) adducta, quae ostendit, domus versus eundem montem sitas in ÜVIoór, et Isztimer magis vitiatas esse. Quod non­nulli, velut molitor in praedio Eszszény , et Aka- cnsium ac Velegiensiu n plures, aliam motuum di­rectionem indicaverint, id vel inde explicari potest, quod hi per obstacula 9, prima directione detorti sint, praesertim cum iisdem in locis haud defuerint, qui contradixerint. 46. Propagationem motus fuisse celerrimam, yel inde conjici potest, quod dissitis etiam in lo­cis primo terrae motui tempus prope idem assig­natum sit. Non deerant quidem, qui remotioribus in locis eum serius accidisse asseruerint j sed alii eundem vicissim in majore distantia citius quam in Moor ingruisse affirmarunt, quae discrepantia uti­que horologiorum vitio adscribenda est. Licet ergo, quod ex mox dicendis clarius elucescet, du­bitandum haud sit, motum ad dissita loca serius pertigisse,- in celeritate tamen ejus determinanda nihil certi constitui potest. 47. Illud tam?n extra dubium positumest, propagationem motus non fuisse momentaneam, perum progressivam, et quidem ita, ut tempore notabili duraverit , id quod non tantum auditu soni, sed et visu motus, successive advenientis, plures distincte animadverterunt. Ita, qui a monte Csóks ad Moór redibant, audito pone se fragore respexerunt, et montem sequi putarunt. Venato­res duo Gsákvárienses, tum feris insidiantes , non modo sonitum ad se advenire audiverunt, verum alter eorum, qui a monte Csóka remotior, et pro­pior ad Csákvár stabat, etiam motum serius per­sen­43

Next

/
Oldalképek
Tartalom