Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

ravit j et PP. Gapu.cini inde a \4- iüius, tisque i3. hujus ultra mille succussiones fuisse asseverarunt, sed et ab eo tempore, quo regionem illam dese­ruimus, terram identidem commoveri, a, pluribus accepimus. 33. Loca, quae a primo terrae motu minus passa sunt, non tantum prima nocte pauciores suc­cussiones experta sunt; sed et citius, atque frequen­tius quieta manserunt: it$ in Csákvár, Sárkány, Albae, aliisque locis remotioribus, prima nocte pauciores motus sunt observqti, in Császár, et Riss- bér, ut per literas accepimus, tantum decem, in i Rots autem, ct Mártonvásár tantum tres*, in Velen- cze, Nyék, Albae etc. plures noctes quietas habe­bant, quibus incolae aliorum locorum adhuc con­tremiscebant, in Sz. György inter 6tam et ^mam Febr. prima nox fuit absque motu, et in Csák­vár a gna ad i iam ejusdem mensis nullus perci­piebatur, quibus diebus tamen alibi velut in Huth, Isztimér, Bálinka, Gsernye, Ondód , JVloőr etc. succussiones adhuc continuabant. 34. Diurno tempore longe pauciores succussio­nes fuisse, quam nocturno, unanimis est omnium assertio, id quod nequaquam observationis per diurna negotia interturbatae, defectui adseribendum esse, evincit assertum hortulani Csakvariensis, qui suspensam campanulam diu noctuque partim ipse observavit, partim per alios observari fecit, nec tamen a prima die plures quam tres interdiu, no­ctu vero plurimas accidisse, advertit. 35. Est etiam communis observatio , vespere , sub mediam noctem, tum sub tertiam noctis ho­ram , et sub '5am matutinam plurimos motus in­gruisse , ut tamen etiam hanc circa rem diversis in locis aliqua relationum diversitas obtineat, ita in Moór plurimi fuisse dicebantur versus quintam Vespertinam, inter iam, et 2dam noctis, atque in­ter 55

Next

/
Oldalképek
Tartalom