Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
23 CAPUT ír. De observationibus in hoc terrae motu Jactis, 24- Quae terrae motum adíinent, partim autopsia comperimus ipsi, partim sciscitando didicimus. Illa potissimum ad effectus tempore nostrae investigationis adhuc visibiles; haec praecipue ad tempus, et frequentiam motuum, ad tempestatem, et phoe« nomena seu praegressa, seu concomitantia, tum ad motus qualitatem, vehementiam, durationem, directionem , et propagationem pertinent, de quibus jam singillatim dicemus. v ■ 25. Loca , in quibus terrae motum maxime saeviisse comperiraus, sunt: Guth, Isztimér, Balin- ka, praedia Eszszény, et IMetser, pagi Sikátor, Cser- * nye, Veleg, et Ondód, tum Csákberény, Csurgó, Bódáik, et oppidum iVfoor, quae distinctionis cau= sa in mappa linea punctata cinximus. Quo magis ab his locis omnem in partem receditur ; tanto pauciora illius vestigia, ac demum nulla supersunt , licet vehementiam ejus etiam remotioribus in locis terrificam fuisse relationes nobis factae unanimiter contestentur. In nominatis pagis, et oppidis aedes pleraeque rimas egerunt, multae majorem noxam tulerunt; non paucae aut omnino collapsae sunt, aut ita labefactatae, ut, ne ruina plus detrimenti adferant* demoliri eas oporteat. Hac autem in re discrimen jnemorabile tum ratione materiae, e qua aedificia Structa sunt, tum ratione altitudinis, in quam emi- jient, tum ratione situs, quem obtinent, observare est. Ita a) Humiles rusticorum domus, quarum parietes ex argilla coagmentati sunt , praecipue quarum 'tecta, et tabulata fulcris potius, quam muris insident, minus detrimenti passae sunt; rimas tamen plu-