Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

i5 in sequentibus Moorensis dicent Per hanc ica- que montes nominati bifariam dividuntur, quorum illi, qui a memorata valle inter Ortum, et Septen­trionem extenduntur , Nostratibus. Vérté si-Hegyek; a'ii vero, qui in occasum cum inclinatione in Me­ridiem procurrunt, Bakony , vel BakonyHlegyek nominantur. Loca tam inter hos, quam inter illos, e prope utrosque sita, praesertim qua parte ad interrumpentem illam vallem accedunt, tum prae­cipue, quae in hac ipsa posita sunt, a terrae moti­bus maxime affecta sunt. Hanc itaque regionem exactius describere interest. a) Vértesienses montes inde a Csákvár ultra Csákberény feie in occasum cum inclinatione in meridiem decurrunt*, hinc autem juxta vallem Mo- orensem in Septemtrionem reflectuntur, aliquantum in occasum inclinati, tota hac extensione in cate­nam conjuncti, quae nonnisi ultra Csák vár peran­gustam vallem viae concadit locum. Hi altitudine spectata ad minores quidem referendi sunt ; Nihil­ominus tamen latere australi praecipitem , rupe« strem , sylvis denudatam exhibent declivitatem , quae, circum Csákberény fere in semicirculum cur­vata , pene tota hac extensione vallibus non pro­fundis , velut amplis sulcis, divisa in summitate plura ostendit culmina. Nec alia est facies lateris illius, quod a crure memorati semicirculi, in me­ridiem porrecto , usque pagum Csóka, vel, ut alii nominant, Csókakő in Boream reflectitur. Hic autem montium istorum catena valle angusta, et profunda, quam Diösvölgy-útya appellant, non interrumpitur quidem, sed inciditur ita, ut rupes, proprie Csókakő dicta , quae rudera arcis Gsóka- vár gerit, omnino separetur. -Rupi huic, quae la*> tere memoratam vallem spectante, fere ad perpen­diculum abrupta horret , contiguus est altius asour- gens mons Csóka, qui quidem latere valli Moorensi ob«

Next

/
Oldalképek
Tartalom