Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De terrae motu in genere
12 nuntiavit alterum Lacedaemoniis], qui fideliter se« cutus, paulo post urbem eorum, cum 20. millibus civium ruina involvit, ac in tota vicinia , plures a by ssus aperuit. Bertholon Elektricität der Luft* erscheinungen P. II. Cap. I. p. 167. 15. Quamvis haec allata signa terrae motus, si ornnia simul sumerentur , utcunque nos certos, de venturo hoc malo reddere possent, non tamen omni motui ita sunt propria, ut absque illis manifestis , eyenire non possit, atque ideo ex eorum absentia, ad immunitatem nostri a terrae motu, conludere haud possumus. Nam et dum adsunt, non raro cum ipso malo primum nonnulla veniunt, tuncque periculum annuntiant , dum jam adest, CAPUT III. De diversis terrae motus generibus. 16. Plura sunt genera terrae motuum, jamque Pos- sidonius duo illorum notavit. Unum succussio est, dam terrae superficies sursum, ac deorsum, parallele sibi movetur. Alterum genus oscillatio est, dum terrae facies horizontali situ huc, atque illuc procurrit. Tertium inclinatio, seu undulatio est, dum terra in latera nutat, navigii more. Addi potest genus quartum, violenta in omnem partem explosio , in qua plerumque flammae e terra erumpunt, et per rupturas inventas , aut vi factas,'aqua, cineres, arena, lapides ejiciuntur, ac major terrae massa in auras excutitur. Ex hoc vel maxime patet similitudo illa, quae vulcanos inter, atque terrae motum intercedit. 17. E diversis his terrae motibus nonnunquam unus tantum oritur,- saepe duo, imo et plures, vel- ut icto quodam foedere, simul terram lacessunt, Primus eorum minime periculosus est, quod linea di-