Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De terrae motu in genere
6 ♦ műit, et pleraeque domus solo aequatae~sunt. Hoc terrae furore concitata infelix Callao , anno 1746. in acervum lapidum versa est, altoque postea mari condita. Hoc eodem Lima in Peru, tria intra m- nuta, fracta, igne, et aquis vastata, rerum humanarum tremendum spectaculum praebuit. Ulissi- pona anno 1755. die 1* Novemh. miserandum in modum concussa, plus quam centum incolarum millia perdidit, quod scilicet pars una eorum, avidis, terrae faucibus , una cum domibus glutiretur, alia tumescente mari ad 5o pedes, obrueretur. Motus hic a Grönlandia, usque Africam, atque Americam propagatus fuit. Nostrum quoque Comaromiura, in numerum harum infelicium urbium triste fatum impulit anno 1763. majoremque urbis partem , in ruinam dedit. Idem fatum pressit anno 1774. Guatimalam , in nova Hispania, Americae septem- trionalis provincia. Idem oppressit totam Calabriam, et Messinam Siciliae anno 17Ö3. pluraque hominum millia una die ferali exitio perdidit. Ad hoc ingemuit anno 1810. die 14. Januarii oppidum Moor, cum magna parte Albensis provinciae, misere quassatum, ac tertium jam in annum, hoc malo laborans, dubiumque stans hodie in iis etiam, quae relicta sunt. ' 8 Sed nec proruit tantum, aut absumit, quae concutit terrae motus. Saepe enim novos montes e medio plano erigit, et insulas antea invisas, ab imo maris in lucem evehit. Hac ratione Rhodum, et Delos, cum decem aliis minoribus insulis e mari mediterraneo , ad semel quondam emersisse, Plinius testis est. Hac ante Christum natum anno 206. e mari Tuscano unam, et post 18. annos ex Aegeo mari alteram , sub terrae motu caput extulisse. Hac sorte Tberassia, quae nunc Santorinuru dicitur, anno 223. ante Christum natum, concussa tellure, ex Arcbipelago, spectante nautarum multitudine, in altum surrexit. Ex eo tempore Thera, sexque aliae . in-