Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

110 mum fuit, e plurium relationibus accepimus. Pa­tet itaque e directione aedium nullum certum ma­lo remedium adferri , et cum ipsa terrae motus theoria male cohaerere. ii8. Erit jam forte quispiam , qui efficax quodpiam tanto malo remedium a nobis proponi desideret. At fateri cum dolore cogimur, nullum hactenus mortalibus notum esse , in quo animus conquiescere valeat. Eodem hic prorsus cum ve­teribus loco stamus, nec proinde aliud quam quod Seneca quondam scripsit; dicere possumus: Ve­niet forte tempus, quo posteri, tam aperta nos nesciisse mirentur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom