Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

alectrometrum adhibito etiam condensatore inda­gantes , an quaepiam electricitatis signa prodat; sed nihil horum observavimus. Adde quod ful­gura illa, et coruscationes non solum supra mon­tem Csóka sed et supra Albam Regiam, S. Geor- gium, Láng, et alia remotiora loca visa sint, ut adeo nullum cum monte Csófka ejusque motu ne­xum habuisse videantur. Rectius itaque terrae mo­tas Mórenses juxta sententiam primam äb extri­catis, et accumulatis fluidis elasticis dicto modo repetemus, qua cum sententia utique progressiva eorum propagatio motus primum succtissorii, tum fluctuantis qualitas ; successive decrescens ac inae­qualiter distributa violentia, recrudescens post ali­quam quietem vehementia, et in tertium jam an­num durans motuum repetitio omnino conspirat. n3. Ast fluidorum elasticorum extricatio,aut generatio certam supponit causam, quam stabilire difficilius est, licet haud desint momenta, quae ali­quam indigitare possint. Constat nimirum loca, m quibus montes ignivomi reperiuntur terrae motibus, prae aliis obnoxia , et communiter vicina esse. Observatum etiam est; terrae succussiones, in pla­gis a mari remotis potissimum iis annis ingruere, quibus pluviae copiosae cadunt meminimus autem annum 1Ö10. ventos paucissimos, plurimas autem, et diuturas pluvias habuisse, ut adeo humor solito altius in terram penetraverit * notum est, lithan- traces, saepe pyritem foventes accedente humore non raro accendi , ut supra notavimus etiam in Zsemle lithantraces adesse: eosque ad Ondód, et probabilius ad focum terrae motuum usque dif­fundi. Memoratu dignum jam pluribus aliis in lo­cis montium mediterraneorum detectum esse, velut ad Marót, Dömös, Vissegrad, Fokod, Sarisáp , Pomáz, Kovácsi, tűm in Bakony aliquot horis a Papa in Vesprimiensi, et ad Rezi pagum in Szá­ll la­io5

Next

/
Oldalképek
Tartalom