Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
vehementia in motum agere valeat? in ea praesertim yaporum copia, qui e mari jugiter in auras assurgunt, ac turbatum forte aequilibrium electricum, coelum inter ac mare restituere conantur. Sed licet ponas fluidum electricum in terra ut libet redundare, aerem autem ei loco incumbentem ejus penuriam pati, tamen accumulatio haec fluidi electri ei localis tantum est, cujus proinde effectus ad tam enormes distantias pertinere non potest. Hoc ipsum in tempestatibus fulmineis experimur quae licet gravissimae nonnunquam sint , ad exile tantum spatium eodem tempore porriguntur. Praeter haec nullum exemplum habemus, ubi maximus etiam torrens electricus, cum fulmine in terram lapsus, corpus quodpiam majus ad se attraxisset, aut e terra in auras excutiens, lapidem vel i5 librarum levasset. Quomodo igitur subtile hoc fluidum , quod multo minus, ac in fulmine densatum esset, et in certo tantum loco parum extenso consistit, tam enormes terrarum , et aquarum moles levare , et concutere posset , non facile quispiam perspiciet. Huc facit et illud, quod nullus unquam in navi, terrae motu jactata, sensationem electricam habuerit, aut electrometra aerea indicium quodpiam ejus dederint; quod tamen omnino fieri debuisset , si totus ille motus, a torrentis electrici e lagena subterranea per mare, et naves in aera explosione haberetur. Adde et illud , quod non omnes terrae motus cum vehementia accidant, plurimi leniter tantum , et absque omni injuria montes, atque urbes, huc, atque illuc propellant, blande in altum tollant, ac ad ima reducant. Jam vero haec ipsa motus ratio, indoli electricitatis penitus adversa est, quae omnia cum stupenda cele. ritate invadit, et illico opus perficit } cum violen. tia erumpit, et in i*tu oculi agere amplias desinit. Quomodo igitur subterranea ilia Mdrensis lagena, post io3