Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De terrae motu in genere
stis est Nat• Quaest. L. 6. C. /. Hoc eodem motu Herculanensis oppidi pars ruit, et Nocera, ut sine clade, ita non sine-querela fuit. 4. Nec desunt, qui referant; montem Ossa, cum Olympo quondam arcte cohaesisse, quos postea terrae motus procul ab invicem repulerit •, contra autem anno 92, ante Christum natum, duos ad Modenám montes, procul a se remotos, terrae motu concitatos, alternis vicibus in se incurrisse,- Ita Plinius L. II. cap. 82. Factum est, inquit, Lucio Mario, sexto Julio consulibus , in agro Mutinensi ingens terrarum portentum. Namque montes duo inter se concurrerunt , crepitu maximo adsultantes, re~ cedente s que ; inter eos Jlamma,fumo que in coelos exeunte j interdia spectante e via Aemiliana equitum Romanorum, famulorumque, et viatorum multitudine. Eo concursu villae omnes elisae animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt etc. Similes montium in se incursus in vulcanis Islandiae (Feuerjokelnjnostra etiam aetate saepius fieri notum est. Vide Allgem. Geograph. Ephemer idén. Junius 1312. p. i3ö. Haec tremenda vis anno 4to regiminis Tiberii, Christi 17. in Asia inferiore 12. urbes, uno ictu ruina involvit, et plus quam tercentorurn milliarium terrae massam in subsultus egit. Haec die 24* Augusti , anno 79. aerae nostrae, Calabriam dirum in modum adfiixit , actoque in furorem Vesuvio , Pompejam lapidibus , Herculanum autem massa lutea 74. pedes supra theatrum, 100. autem versus mare alte sepelivit. Gehler P. IV. p. 5o3. Vicos plures non tam abstulit, quam halitu pestifero hominibus exhausifi Hos inter numerandus venit Plinius senior, qui Messina Stabiam profectus, dum tristia haec Vesuvii phaenomena justo vicinius observaret, dicti halit*s victima cecidit» 4 5.