Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
bus pestiferis famosum illud antrum ad Vesuvium, quod Caninum dicitur a Mead Anglo imprimis descriptum, et simile aliud in Cilicia monti Arima subditum, quod ob fatales homini quos halat spiritus, cubile Typhonis, a prisca vetustate adpel- lari meruit. Quem latere possunt, quae Cicero , Galenus, Strabo, de antro mephitis Hierapolitano referunt•• aut quae Strabo edit. Paris, p. 636. refert de sacra illa specu, nomine Tymbria, ad Cariae pagum in Jonia sita, pestiferis suis exhalationibus aves ipsas necante. Parnassus totus sacer est, inquit idem scriptor p. 417. habetque specus, de quibus notissimum &st, ac pulcherimum antrum Corycium. Ad hoc metu Persarum sub Xerxe Delphinorum plerosque delatos esse Herodotus L. 8. cap. 36. memorat. Plinius Hist. Nat. L. 2. cap. 45. ait: sine fine ventos generant: jam quidam etiam specus, qualis in Dalmatiae ora, vasto in praeceps hiatu , in quem dejecto levi pondere quamvis tranquillo die , turbini similis emicat procella. Nomen loco est Senta. Neminem latere potest antrum Trophonium , in Achaja veteri , nunc Livadia , 4°* obscuris - aditibus , aquae rivos promittens, oraoulis editis v'etustati venerabile. Cui Carniolorum ignotum est antrum ad Adelbergam seu montem nobilem in Carniolia per duo miiliaria germ. et amplius sub terris decurrens, pluribus voraginibus, absque cognito huc- dum fundo horribile, cujus finem Valuasorus post iter duorum milliarium subterraneum, attingere nondum potuit. Vide Acta Erudit. Lips. 1702.Cui ex Bruncvicensibus de antro Baumanni non constat? a Baumanno fossore ferri mineras rimante, ante 200 annos detectum ; 5o pedibus infra montis faciem depressum, in plurimos labyrinthos sub terra discedens, ac post longos errores in se iterum hinc inde reflexum, aquis redundans, diversisque