Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

32 cultorum respuens. — Exaltet, quantum lubet medicus ta­lis in exaedra, sibi plaudat et vires suas ostentet, ad lec­tum tamen aegrorum sibi temperet et agnoscat, quanto tem­poris impendio constet, fidelis et solidae practicae acqui­sitio, sobriaque mente scholam praxeos veram accingat, quae, ut mente manuque librum naturae consulendo opero­sus sit exigit. Ardua haec profecto pro juvene medico meta est, expertiorum consiliis multum allevianda; nobilem ta­men tu Amice Collega cordi recludis favillam, quae amicis digniorum monitis a vili scoria purgata in flammam erum­pat divinam, quae sacro venas tibi permeabit robore. — Dignum ergo et utile erit nobis amice, cum probis veris­que artis Machaonicae ministris consortium fovisse imius; ast et haud minus necesse, praestantes medicinae codices fida diligentique manu volvisse. Bina haec, nobis sint ge­nius lucifer, qui titubantes in principio gressus dirigat, et tenebricosa quaevis dubia dispellat. — Inania hic facerem verba, si tibi abunde persuaso de necessitate indefessi in medicina studii, vel minimum proferrem; veneranda patrum nostrorum exempla id luce meridiana clarius testantur. — Et tamen de facto quid ita? Nonne permulti cum doctoris laurea in praxim egressi, publicoque licet negotio ornati, studiis sensim valedicunt quibusvis; atque proh dolor! fato jubente, saepe et ab omni collegarum peritiorum consortio isolati vivere coguntur. Fatum profecto pro juvene medico iniquum, cui insuper Galenus noverca manu opes advehit, scripta vero medicinae oracula gravi solum nummo pendun­tur. — Gregem fatalium, novellus hic practicus integram sibi procurat, cui infelix adhaec succurit idea, conjugem fiendi; actum plane tum erit de inanimatis in theca sociis, quos pulvis musque dente aculeato exedit. — Methodica sic per annos vivuntur otia, et medico, quod splenduit quon­dam aedificio ruina interitusque paratur, quod missa sen­sim formae elegantia et nexu, rudi solum materie persistit; et eheu! neglectum sic celeri passu, unde prodiit relabitur ingenium!

Next

/
Oldalképek
Tartalom