Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
14 quaesiveris, ni compertum habebis, nerveum aegrae tuae systema perquam mobile zelotypia, chamaeleone illo pa- thematum infenso exerceri. — Timeo, ne integram fara- gineni medicam ad hostem ita dirum debellandum in succinctu habeas, qui rebelli psyche conciliata — mirum dictu! sponte disparet. — Instruat nos in posterum casus hic, quanta in similibus individuis considerantia — ni falli velimus— opus sit. — Accedas porro aegram alto de stemmate natam, et in haud minorem offendes saepe difficultatem, quae quo magis a sanitatis tuendae aberravit legibus, eo minus agnoscit, se poenas quoque delictorum luere debere. — Examen omne caute evitans, anxia con- quaeritur de cordis labore, objectivi nihil horum praesentans; — et en! consideranter tibi scrutanti patebit, cor illud miserum residere in epigastrio, indigestis opiparae coe- nae infarcto. — Omnium, quibus matrona haec per vices vexatur aegritudinum amplam scaturiginem, vitam rafina- tam, ejusque rationem perversam esse, enunciare cautus esto, quem sic gratiae perditae poena certo manebit. — Utere hic exemplo magni Hippocratis, consilia tua reticens, cordis tumultus evacuantibus sedando, aegramque delicatam ad vitae regimen sobrium stringendo. — Tertiam adis feminam quadragenariam, coelibem, vestalis ignis ancillam, fuco moralitatis propriae exaltatam, nec non sensu praecellentiae suae superbam. Spastice convulsa inter phantasiae elatae ludibria, in paroxysmo Thcomanico decumbit aegra haec; ecquis tantae miseriae causam in egois- mi religiosi adparenti offensione quaereret!? — et tamen haec fuit scaturigo malorum, quae in aegra tua toties redeunt, quoties quis justum morali ipsius valori reverentiae tributum ferre neglexit. — Nervi individuorum hujus farinae sunt perquam fallaces, animus diffidens et pertinax, consilia medici saepe saepius eludens. Oleum et operam perdidisti in proteiformi tali monstro fanatismi religiosi, si non eras sat patiens, piam ejus super naevis hominum in coelum clamantibus exaudiendi lustram, vel plane prae-