Hőgyes Endre dr.: Emlékkönyv a Budapesti Királyi Magyar Tudomány Egyetem Orvosi Karának multjáról és jelenéről (Budapest, 1896)
Felséges Mária Terézia ünnepélyes nagy alapító, szabadalmi és adománylevele (Diploma inaugurale)
DIPLOMA INAUGURALE. XI Consensu in Comitiis Anni Millesimi quingentesimi quadragesimi octavi Arti- culo duodecimo designata, et signanler per Rudolphum Secundum Imperaiorem, et Regem Hungáriáé, ex praescripto huius Legis Praepositura Beaiae MARIAE Virginis de Thurócf Collegio Tyrnaviensi abolitae societaiis collata fuit, donee tandem procurante imprimis Cardinale et Archi-Episcopo Strigoniensi de Pázmány Anno Millesimo sexcenlesimo trigesimo quinto Studium universale prin- cipio tanlum ex binis Facultatibus conslans. in Libera Regiaque Civitate Tyrnaviensi, quo propter iemporum iniquitatem Capilulum quoque Strigomer.se translation, et in qua ipsae etiam Scieniiae ab hostiiibus partim Turcarum, partim etiam aliorum internorum Hostium Incursionibus magis tutae fore existimabantur, additis ad rediius Collegii Tyrnaviensis nonnullis etiam Capi- talibus summis, fundatum, et a Ferdinando Secundo Imperatore et Rege Hungáriáé solenni Diplomáié, quod, tarn qua Romanorum Imperator, quam et qua Rex Hungáriáé edidit, constabilitum est, omniaque Iura et Praerogativae, quibus aliae intra Fines Sacri Romani Imperii, nec non Haereditariarum Provinciámul nostrarum gaudent, eidem Universitati Tyrnaviensi collata sunt, atque una stabilis pro Eadem Dos in perpetuum attributa. Perstitit haec Universitas pluribus Annis in sua primaeva Constitutione, dum denique Facilitate quoque Iuridica aucta, recentioribusque Annis a Nobis ita restaur ata flösset, ut memoratae quidem Facilitates magis complerentur, ac praeterea Facultas etiam Medica adiieeretur ; cum autem haec omnia ex Fundo praehabiiae Dotis perfei ne quire nt, ultro etiam Abbatiam Sanctae Helenae de Földvár, decedente legilimn eiusdem Possessore, ad Collationem nostram Regiam devolutam, motivo supraedicti Articuli Duodecimi Millesimi quingentesimi quadragesimi octavi, quoniam haec quoque Abbatia ad Classem deserlorum Claustrorum et Conventuum pertinuerat, supremo Patronatus Regii Iure iám inde a condito Regno semper habiti, et nunquam non exerciti, quo ut Regina Hungáriáé legitime gaudemus, eidem Universitati Tyrnaviensi, titulo perpetuae Dotis, et Fun- dationis praehabito eiusdem Fundo, vigore Donationis Anno Millesimo septin- gentesimo sexagesimo nono, Die Decima sexta Iulii expeditae, clementer adiecimus. Posteaquam autem Religiosus olim Or do Societatis JESU, qui plerasque Disciplinas penes eandem Universitäteni tradidit, auctoritate Sedis Apóstoheae abolitus fuissel, omnia Capitalia tarn ad praedictam Universitäten!, quam ad Collegium eiusdem abolitae Societatis Tyrnaviense, quocunque modo pertinentia, cum universis Bonis, utpote Praepositura Beatae MARIAE Virginis de Thurócf, medietate Praepositurae S. Stephani de Bo^ók, aliisque praeterea Bonis mobilibus, et immobilibus, quocurnque Iure ad idem Collegium perlinentibus, sequestralis praevie Summis Fundationalibus, quibuscunque one- ribus obnoxiis, praeter confirmatam praemissam Donationem super Bonis Abbatiae, Sanctae Helenae de Földvár saepefatae Universitati Regiae vigore