Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)

Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)

14 Tractatus de vita plantarum. tenerrimo fine sublimem producant generations adparatum; sic plures arbores in hoc opus multos scimus consumere annos. Borossus flabelliformis post 35 annorum spatium florem generat, séd cum eo supremum simul attigit diem. — Plantae inferiores — cellulosae — flóré nunquam inclarescunt, agamae hinc compellatae. Flos componitur calyce,corolla, receptaculo etadparatu fructification is: posteriores partes ad fructification em absolute necessariae sunt, quare et essentiales nominantur; priores jam adsunt, jam desiderantur, ideo accidentales dicuntur, idem de nectariis et parapetalis volet. — Calyx. Structura et functione a folio non difiért, forma multiplici ludit, colore communiter viridi indutus, subin de et alio superbit, nonnunquam corollae vices tenet, Calyx florem aesti- vantem obvolvit et defendit, huic nutrimentum largitur. — Corolla subtilissimam structuram vegetabilem exhibet; a calyce hac ipsa, sicut variabili et frequenter splendidissimo suo calore ac odoré distin- guitur, quibus insignibus altiorem suam vitám et destinationem simul manifestat; color, quo Corolla insignitur jam ad omnes generationes transit non alterandus; jam in progenie variat, ut nobis flores nostri hortenses, in specie autem Georgia variábilis múlta specimina mutatur, uti supra alio loco de Oenothera mollissima et gran di­flora, Hibisco mutabili, Gladiolo versicolore, notavimus. Odor florum iisdem substantiis debetur, e quibus alias resinae et olea aetherea componuntur, et quae (ex Hydrogenio, Carbonio, et Azoto, varia proportione mistis) in gas extensae extricantur, vel ipsis olei aetherei vaporibus in gratiam referuntur. — Ceterum non omnes floris partes aequali proportione hac proprietate distinguuntur, jam peripheriam tenentes (Rosa), jam centrum occupantes (Cactus grandiflorus) de illa magis participant. Flores nonnulli tantum sub die redolent, alii tantum noctu odores spargunt (ad hos pertinent: Pelargonium triste, Hesperis tristis); alii odorem per certa diei spatia manifestant, uti hoc de Loto Jacobaeo alio loco no­tavimus. — Quae odores attinent, rationem sufficientem in chemismo vitali reperiunt, cooperante cumprimis calore, uti hoc plantae sub tropis provenientes, aromatibus scatentes, comprobant; minőre lucis influxu, nam plantae in alpibus crescentes, quamvis intensae expositae luci, sicut illae Zonarum frigidarum omni fere destituuntur odoré, dum contra flores in umbra adservati tarn bene oleant, quam qui sole collustrantur (Narcissus). — Spectato odorum principio chimico facile innotescit, cur flores, in cubiculis adservati, asthma, vertiginem apo- plexiam provocare voleant. Idem pro fonté agnoscunt: atmosphaera inflammabilis (Dictamni albi) et phosphorescentia nonnullarum plan- tarum, uti in Tropaeolo majori, Lilio bulbifero et cale- donico, Tagete patula et erecta observatur, et quae in Clavaria phosphor ea Sower by (Rizomorpha subcorti- cali Pers.) tarn est insignis, ut in fodinarum locis, in quibus repe- ritur, lampadem superfluam reddat. Corolla ad plantam id utilitatis habet, ut partes nobilissimas, fructificationi proprie dicatas ante et sub foecundatione def'endat; colore et odoré suo fors insecta caprifi- cantia adlicit, praeterea staminibus subinde basin largitur, nec non perispermium componit. — Parapetala et Nec t aria foliola sunt inter corollam et stamina situata; diversi coloris et formae. Secundum eorum praesentiae inconstantiam et non cognoscenda func­tione, spectata insuper frequenti eorum et petalis, staminibus aut

Next

/
Oldalképek
Tartalom