Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)
Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)
Tractatus de vita plantarum. 9 clausi observantur. — Pori ceterum non omnibus plantis sunt proprii, cellularibus continuo desunt, in vascularibus etiam in radice frustra quaeruntur, non secus in arborum truncis et ramis, desiderantur in partibus, quae aqua aut terra cinguntur; vei pilis obducuntur, carent pariter iis foliorum nervi, seminis testa, et cuticula fructuum succo- sorum; in Lichenibus et Fungis aliisque nonnullis nondum detecti sunt, largissime iis providentur plantae succosae et folia, harum com- primis pagina inferior. Usus eorum est: ut aéri in penetralia plantae ingressum indeque egressum concedant, humores adtrahant et exsudent, ut posteriora luculenter in Crassulaceis observamus. — Pili propagations textus cellulosi filiformes sunt, quae in variis plantis, et variis harum partibus occurrunt, caeterum sub diversis circumstantiis in his jam comparent, jam evanescunt, ideo essentialem functionem habere nequeunt; quoniam cum poris semper in relatione versentur inversa, et sub omnibus adjunctis magis evolvantur, sub quibus plantae plus humorúm adtrahunt aut exhalant, huic operi sint destinati oportet; praeterea partes teneras obvolventes, hős ab injuriis externis defendunt, semina providentes, eorum dispersioni inserviunt. Glandular um titulo phytologi cellulas insigniunt oleosis aut resinosis refertas substantiis, quae in quarumdam plantarum partibus oculo jam inermi sub punctulorum splendentium specie distinguuntur, et peculiaria secretionis organa esse videntur. Epidermis tandem vario notatur colore, vei variis obtegitur substantiis: pruina, glqtine, visco — quae omnia producta sunt textus cellulosi infra positi, ac altius organisati. Organa elementaria in multis exogenarum (arboribus) regulari quodam ordine in plura distincta componuntur strata, quae in cor- ticem, librum, alburnum, lignum et me dull am distingui- mus. — Horum functio non alia, quam humores nutritios conducendi, assimilandi, ex his varias substantias secernendi et adservandi. Substantiae secretae. In enarratis organis variae reperiuntur substantiae, quae, quamvis docente chemica, analysi ex quatuor simplicissimis dementis: oxygenio nempe, hydrogenio et carbonio, quibus quandoque et nitrogenium ac- cedit, componantur, miram tarnen diversitatem et multiplicitatem operunt. — Sunt vero hae substantiae mox fluidae, aut molles, vel etiam semidurae; inter eas quaedam omnibus aut saltern plurimis conveniunt plantis, quales sunt: mucus, gumin i, amyl on, sac- char um, albumen; aliae peculiaribus tantum sunt propriae geue- ribus, imo speciebus, altius complicatae, atque e prioribus fontepa repetentes, uti: ole a pinguia, a et here a, resin a e, gumi- resinae, balsama, pig menta varia, princípium amarum, tannin um, acid a, alcaloidea. — Substantiae anorganicae, quaedam metalla: Silicium, Alumium, Magnesium, Calcium, Ferrum, Cuprum in statu oxydato aut salito; Alcalia: Kali, Natron; dein substantiae ametallicae: Sulfur, Jodum, Plios-