Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)

Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)

De vita plantarum in genere. Qui oculis tarn grate arridet amoenus foliorum vir or, iloriim splendor et mira varietas; qui nares feriunt suavissimi odores, qui gustum demulcent dulcissimi succi, quae corpus nostrum restaurant, morbos profligant, sanitatem reducunt — substantiae plantarum, e quibus animum poetarum inspirat suavissimus Apollo; quam in iis sapiens miratur: summa formarum diversitas, ordinis uniformitas, arti- ficiosa fabrica, miscela et motus multiplices, nec non cum macrocosmo commercium omnia liaec sunt effectus unius vis, ejusdem vis, quae mineralia in crj^stallos cogit et dissolvit, quae aquarum moles in maribus volvit, quae terrain concutit, hujus aheneam disrumpit crustam, fauces ejus ignivomas distendit aéres fulgure convellit, soles piacidé in orbita ducit, quae tandem hominem ipsum producit, innumeris, splendidissimisque facultatibus exornatum, et quam vim naturae — vitám — dicimus. Hujus tarnen causam quaerentes ultimam, frustra desudamus, desudabimusque. Mens humana tarnen non acquiescit, donee phaenomenorum omnium rationem reddat sufficientem, laeti ideo sequimur ideám, quam naturae philosophi hoc modo exponunt, Omne quod existit ex divino omni- potentiae spiritu emanat — ex vi naturae, quae semet solvendo ac uniendo, qua attractio et repulsio, contractio et expansio manifestat, continuo operatur, infinitam materierum diversitatem producit, quas iterum destruit, ut rursum nova entia inde generet, quae tandem serius aut oeyus ad supremam omnium scaturiginem reducit, Vis et materia eodem gaudent fonté, una ab alia separari nequit. — Materia ex conflictu virium adtractivarum et repulsivarum resultat, quatenus in spatio comparent; omnis igitur materia proportioni virium produc- tivarum adaequata sit, sicut ex universo vis qualitati materiae res­pondeat oportet. Quod ergo in plantarum organismo vim vitalem dicimus, nil aliud est, ac peculiaris modificatio vis naturae; haec vis vitális in variis organis secundum variam eorum proprietatem vario modo manifestatur — peculiaris ergo vis non est, sed qualitas ma­teriae organicae, nec est proprie vis vitális, quia per semet ipsam iners est, et potentiis externis indiget, quibus ad reactionem provo- catur. Sunt vero potentiae haec: Calor, Lux, Aer, Electricitas et Solum. — Calorem vitám plantarum excitare et fovere ex sequen- tibus patet: semen in frigore non germinat, gemma non evolvitur, plantae ejus influxui expositae cito moriuntur, e contrario cum calore l*

Next

/
Oldalképek
Tartalom