Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

25 nitus exuenda, uti hoc in annuis, imo multos per annos ve­getantibus, semel vero tantum florentibus (Musis et Palmis) observandum, dum aliae teste Cel. Humboldt in perpetua quasi juventute flores et fructus ferunt. — Fructuum quoque disseminationi miro providit natura, dum eos peculiaribus hunc in finem instruxit organis; vel opus hoc aliis macro- cosmi entibus concredidit: sic in nonnullis plantis semina in perispermiorum elastica dispiciuntur (uti in lmpatiente noli tangere, Balsamina hortensi, Euphorbiaceis et Oxaly- dibus); in aliis alarum ope propagantur, uli plerides Amenta- cearum; aut pappis plumiformibus, uti in Valerianeis, Sy- nantheris, Dipsaceis, Cyperaceis. Semina leviora venti subinde per notabile spatium ferunt, graviora aqua per lon­gum iter vehit, alia volatilia cccli dissipant, mammalia didu­cunt v. g. mures ; quae tandem homo hac in re faciat qui non noscit!

Next

/
Oldalképek
Tartalom