Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

23 functionibus eorum exsequendis habiles reddit — polaritatem inter se — adsecuti, in florem abeunt, sub cujus exsplicatione (avSsat) sequentem observamus ordinem: Pepala calycis, quae sibi contigua jacebant, ab invicem discedunt et reflectantur, petala, quae sibi incumbebant, in corollam abitura separantur et partes fructificantes libertati adserunt; eriguntur stamina ac regulari ordine circa j>isli 11 a semel collocant ad haec conni- ventia, quae omnia odorum et caloris ollioris evolutione comi­tantur. Haec phaenomena rapide cum summa virium intensione insequi in Cacto grandifloro admiramur, qui tamen exhausto post horam flora suo suavi tributum ideo persolvit. — Post breviorem aut longiorem moram antherae, turgore vitali ad summum tensae in suturis rumpuntur, et regulari quodam ordine pollen in stigma profundunt, cujus granula max fovillam extricant, quae a spongiolis pistillaribus — uii hu­mores terrae per spongiolas radicales avide insugitur, ac per vasculorum Styli contextum ovulo communicatur, quod inde foecundatum eradit. Alii processum galvanicum per contactum pollinis cum stigmatis papillis excitari sinunt, ac per vasa spiralia veluti conductores ad ovula propagari, alii nec his indigent, sed jam aura poli i nari contenti sunt, quam a sti­gmate ut gas carbonicum a foliis absorberi credunt sicque cum gyniro commixtam ovula eum in modum foeeundare, ul hoc in ranis, salamandris et piscibus noscimus. — Processus foecundationis juvatur circumstantiis externis, quae universim vegetationem exaltant, praecipue caloris et humiditatis mo­deratu gradu, nec non aeris libero accessu, quae omnia polli­nis extricationi favent. — Quod hic de monoclinis protuli etiam de declinis valet, quorum femellae per hermaphroditos, quibus non raro inter se gaudent, providentur polline, aut hoc per ventos condonantur. — Tempus quo et per quod foecundatio absolvitur, variat: Cactus grandiflorus, una fere hora, Convolvulaceae una die, — Nyctagineae et Silenes una nocte, quantum hoc ex marcescentia stigmatis et styli dijudi­cari potest, istum actum consumunt, dum in Juglande, Be­tula et Fago ad plures extenditur hebdomades. Absoluta foecu ndatione, qua vigente manifestam vi­rium intensionem vidimus, earum languorem intuebimur; or­gana generantia morcescunt, fugit viridis florum color, corolla'

Next

/
Oldalképek
Tartalom