Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)
Tractatus de vita plantarum
19 Boros sus fl a bell i for mis post 35 annorum spatium florem generat, sed cum eo supremum simul attigit diem. Planta? inferiores — cellulosae — flore nunquam inclarescunt, agamse hinc compellatae. Flos componitur calyce, corolla, receptaculo et ad- parat.u fructificationis: posteriores partes ad fructificationem absolute necessariae sunt, quare et essentiales nominantur; priores jam adsunt, jam desiderantur, ideo accidentales dicuntur, idem de nectariis et parapetalis volet. — Calyx. Structura et functione a folio non differt, forma multiplici ludit, colore communiter viridi indutus, subinde et alio superbit, nonnunquam corollae vices tenet, Calyx florem aestivantem obvolvit et defendit, huic nutrimentum largitur. — Corolla subtilissimam structuram vegetabilem exhibet; a calyce hac ipsa, sicut variabili et frequenter splendidissimo suo calore ac odore distinguitur, quibus insignibus altiorem suam vitam et destinationem simul manifestat; color, quo Corolla insignitur jam ad omnes generationes transit non alterandus; jam in progenie variat, ut nobis flores nostri hortenses, in specie autem Georgia variabilis multa specimina mutatur, uti supra alio loco de Oenothera mollissima et grandiflora, Hibisco mutabili, Gladiolo versicolore, notavimus. Odor florum iisdem substantiis debetur, e quibus alias resinae et olea aetherea componuntur, el quae (ex Hydrogenio, Carbonio, et Azoto, varia proportione mistis) in gas extensae extricantur, vel ipsis olei aetherei vaporibus in gratiam referuntur. — Ceterum non omnes (loris partes aequali proportione hac proprietate distinguuntur, jam peripheriam tenentes (Rosa), jam centrum occupantes (Cactus grandiflorus) de illa magis participant. Flores nonnuli tantum sub die redolent, alii tantum noctu odores spargunt (ad hos pertinent: Pelargonium triste, Hesperis tristis); alii odorem per certa diei spatia manifestant, uti hoc de Loto Jacobaeo alio loco notavimus. — Qua; odores attinent, rationem sufficientem in chemismo vitali reperiunt, cooperante cumprimis calore, uti boc plantae sub tropis provenientes, aromatibus scatentes, comprobant; minore lucis influxu, nam plantae in alpibus crescentes, quamvis intensae expositae luci, sicut illae Zonarum frigidarum omni fere destituuntur odore, dum contra floris in 2*