Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
VI da lethiferi morbi pericula quidpiam conferre potui, gratissimum conatuum meorum praemium consecutus sum. Opusculum totum in sex articulos divisi. In primo brevem vaccinae communis contexui historiam, ut videre liceat, quid homines ad quaerendum sibi tutamen, quod eos a variolis co- munibus redderet immunes, coegerit. In secundo de origine vaccinae, eiusque inoculationis quaquaversum propagatione dicaci. In tertio commoda exponam, quae ex vaccina redundant. — Quia vero haec commoda nonnisi ab inoculatione verae et genuinae vaccinae exspectare licet, describam In quarto naturam et decursum vaccinae genuinae. In quinto decursum vaccinae spuriae, et tandem In sexto efficacem vaccinae genuinae insertionem edocebo. •' ‘..................................................................................... ................................................ Ar?