Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

Similiter et liquoris in’tubulo vitreo asser­vati ope peragitur inoculatio. §• 69­Si Virus variolosum liquore siccato , lanceo­lae chalybeae, argenteae, ligneae, aut osseae adhaerente, contineatur *, tunc optimum est prius ope acus aut cultelli inoculatorii in brachio pun­ctionem facere; tum lanceolam Virus varioloso imbutam aliquot minutorum spatio actioni va­porum aquae bullientis exponere, vel halitu li­quorem exsiccatum emollire , ac tandem illam lo­co pungendo praeparato imponere, pollice lae­vae infricare, epidermidem apprimere; lanceo­lam sic aliquamdiu sub cuti servare, atque ex­trahere. * ­§• 7°* Si vero liquor variolosus penicillo gossip- pio , linteo carpto, aut spongiae adhaereat; tunc et haec aquae bullientis vaporibus, aut halitu emollienda sunt, una alterave gutta aquae, aut salivae humectanda , lanceolave aut acu inocu- latoria excipienda. Post haec eo modo suscipitur operatio , cujus iam sub usu liquoris recentis me­minimus. Idem accidit etiam cum eschara vac­cinae genuinae, guttula aquae subacta, et in li­quorem tenacem glutinosum transmutata.

Next

/
Oldalképek
Tartalom