Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

20 Sed nec Hungáriáé medici manserunt tan­tum otiosi tantorum progressuum spectatores. Ut primum cel. de Carro, vir de tota Au­stria tam bene meritus , plures felices observa­tiones Viennae publicas fecerat, illico et soler- tes Hungáriáé medici egregiam hanc detectionem in oras Hungaricas quoque transferre, et Patriae filios eius beneficiorum participes reddere sedu­lo conabantur. Arti culus Tertius Utilitas Vaccinae, §• 29. Vaccinae origo et propagatio abunde iam docet, quanta illa in genus humanum redundare possint commoda; ut tamen tanto clarius illius et utilitas , et inoculatione variolarum commu. nium praecellentia, pateat; iuvabit beneficia, quae ex inoculatione vaccinae promanant conse­ctaria , singillatim uberius perscrutari. 1. Tantum 'in loco inoculationis oritur va­riola, reliquum corporis intactum manet. 2. Sub decursu vaccinae vix aliqua morbo­sa observatur mutatio, 3. Nulla illam comitantur noxia phoenomena. 4. Vaccina absque inoculatione contagiosa non est. 5. Delet omnem ad virus variolosum susci­piendum receptivitatem. §• =8­§■ 3°-

Next

/
Oldalképek
Tartalom