Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

i» §• Ideo cogitatum est de remediis, quorum ope receptivitas hominis erga variolas deleri posset. Et experientia revera suppeditavit illud in inoculatione vaccinae communis. 12. Et revera non parum commodi variolarum in* pqulatio attulit*, per eam enim , ubi illa exerceba­tur , pericula variolarum mirum in modum mi­tigabantur, nihilominus tamen intra saeculum tam rum propagata est,, ut multis in partibus Hun­gáriáé vix nosceretur. Sed hoc mirum non est; inoculationis enim variolarum complura fuerunt impedimenta. Quandoque variolae insitae funesta erant consectaria; numerosae enim saepe erupe­runt valde, et faciem deturparant, pericolosos sae­pe morbos, imo mortem quoque, quamvis rarius post se traxerant, per inoculationem saepe virus yariolosum in plures domos derivatum, et sic potestas contagii augebatur potius, quam frange« retur. Facta iam inoculatione praesentia medici necessaria adhuc erat, ideo pauci tantum potuere beneficii insitionis esse participes; et pars potior generis humani ultro adhuc ejulabat, dum va­riolae, casu enatae, libere grassarentur. S-. >3. Ex his patet, quam necessaria fuerit exop­tatae eiusmodi methodi detectio, cuius ope or­ganismus humanus , absque ulla maioris pericu­li

Next

/
Oldalképek
Tartalom