Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)

27 quae proin constipa jam clysmate, jam purgantibus libe­ra servanda. Diarrhoeam effrenem exigua quantitas opii in clystere adpliciti vel facillime componit, qua tamen cautela et circumspectione tam salutari sed et saepe per­niciosissimo , in cura infantum utamur remedio, cujus in- congrua adplicatio irreparabilia saepe gignere valet dam­na, jam supra monuimus. Nec omnem, nisi profusissimam restringere ex den­titionis opere pullulantem convenit diarrhoeam, cognito eo, quod haec salutare saepe et maximum derivans natu­rale sit, praecavens febrim, spasmos, adfectionesque en­cephali varias. Exorta tussis impugnatur balneis tepidis, emeticis et muci!laginosis, lenientibus. Stranguriam experientia teste seni, lycopodii tutissime valet debellare, remotis pri­us purgante clystere irritamentis topicis. Exhibetur hoc- ce remedium, ab uno usque duos scrupulos de die, cum syrupo aliquo grato , vel et in einulsionem redactum. Remediis his non sufficientibus, symptomatibusque continuo vexantibus, incisio gingivae, nec tamen praema­ture effectuanda, optimo plerumque instituitur effectu. Singultus, Vomitus, Diarrhoea. §. 39. Singultus aetate infantili, praecipuae ex ni­mia producitur oppletione ventriculi, vel et refrigerio, hinc jam emeticis, jam fomentatione corporis tepida facile saepe tollitur. Vomitus infantum, salutare in plurimis casibus na­turae efficit conamen, organismum tenerum a materiis peccantibus in ventriculo accumalatis liberandi, qui proin infuso chamomillae, vel oxymele squillitico per coch­lear coff. exhibito, promovendus, qui si molestus fiat, pulveri rhei, quo residuum saburrae per alvum evacuatur

Next

/
Oldalképek
Tartalom