Szentpétery Imre (szerk.): Emlékkönyv Fejérpataky László életének hatvanadik évfordulója ünnepére (Budapest, 1917)
Madzsar Imre: A Kaplony-nemzetség és a Vetési-család történetéhez
A kaplony-nemzetség és A vetési család történetéhez. 287 quam in futurum eandem ipsis remanentem et perpetuantem expedire proprys ipsorum laboribus et expensis prout ad hoc se partes et queuis singula premissorum spontanea coram nobis obligarunt voluntate. In cuius rei memoriam prepetuamque firmitatem litteras nostras priuilegiales pendentis sigilli nostri auttentici concessimus munimine roboratas. Datum in festo sancti Georgy martins, anno ab incarnacione domini millesimo CCC° quinquagesimo, nobis vnacum religiosis viris Ladislao, custode ecclesie nostre, Petro et Martino in Christo nostris fratribus salubriter existentibus. 4. A váradi káptalan előtt Vetési Péter fiai, Pál és Lőrinc Szatmár- és Ugocsamegyékben fekvő jószágaikban birtokosztályt tesznnek.1 1364. máj. 11. Nos capitulum ecclesie Waradyensis significamus tenore presentium quibus expedit vniuersis, quod Paulo filio Petri de Vettys ab una, parte vero ex altera Laurentio filio Petri, fratre de eadem ad nostram personaliter accedentibus presentiam viue uocis oraculo coram nobis sunt confessi, quod ipsi voto una(nimi . . . vo)luntate maturaque deliberatione prehabita talem in possessionibus ipsorum infra denotandis inter se fecissent diuisionem perpetuo et inuiolabiliter duraturam, quod primo prefatam possessionem ipsorum Vettys vocatam in duas partes diuisissent hoc modo, quod vnus vicus simplicis ordinis a fundo curie patris ipsorum inclusiue ad partem occidentalem protensus a plaga fluui (így) Zomus situs vsque finem vnacum medietate iuris patronatus cessisset in ius et proprietatem dicti Laurentii, vnam autem plagam versus fluuium Zomus tendentem pro communi transsitu (így) relinquendo, altero vico autem duplicis ordinis in eadem sito a fundo eiusdem Pauli incipiens inclusiue versus partem meridionalem protenso similiter vsque finem cum secundo vico simplicis ordinis prefato Paulo remanente ; in fine autem ipsius vicy a parte possessionis Chege 1 2 ex utraque parte idem Laurentius, a parte autem possessionis Keleyenus 3 vocate in loco sessionali edificis (így) destituto preno- tatus Paulus jobagiones locandi haberent facultatem. Molendinum nempe ipsorum in fluuio Zomus habitum diuisissent hoc modo, quod medietatem fructuum ipsius molendini prefatus Laurentius, relicam (így) vero medietatem prelibatus Paulus perciperent et possiderent. Item aliam possessionem ipsorum Almas 4 vocatam, 1 Ez az oklevél más példányban, úgy látszik, megvan a mármarosszigeti ev. ref. lyceum gyűjteményében (Századok 1889. mell. 95.). 2 Ma már nincs meg, v. ö. Csánki, Mágyarorsz. tört. földrajza I. 472. 3 Ma Gellyénes puszta ; (Csánki i.'m. I. 475.) a mohácsi vész előtt gyakran •volt megyegyülések és nádori kongregációk színhelye. 4 Ma már nincs meg (Csánki I. 470.).