Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
21 liati purissimi grana 35 in aqua regia solvuntur, et massa a solutione hac evaporata remanens cum sociae muriaticae drachma, in aqua destillata solvitur, et iterum ad siccum evaporatur ; residuum autem calidum in pulverem flavum contritum vasis bene obturatis adservatur. §. 22. Virtus hujus salis est eadem ac caetero- rum Auri praeparatorum, solum fortior, Velocior, magis stimulans, atque penetrans, unde incaute adhibitum, eadem,, quam Aurum muriaticum symptomata producit. Ob vim suam syphilidi contrariam jam aevo medio multum celebratum, recentioribus temporibus a Chrestien iterum in apparatum medicaminum introductum est, qui eidem similem cum Ilydargyro virtutem adseribens, isto tamen ob molimina critica minus periculosa ac molesta praeferendum censet. Similibus laudibus efficaciam ejusdem extollunt Cozzi, Niel, van Mons, et alii, a cujus tamen usu Culiurier, Lagneu, Delpech, et Biett iterum recesserunt. Neque experimenta a medicis Sueciae Schulzenheim., Gahn, Pontin , GahdéliuS, et Berolinensi Casper cum eodem institutae pro efficacia ejusdem loquuntur. Neque adhucdum certum est, in quibusnam formis luis venereae adhiben