Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
22 et difficultatem illud adservandi et linguae infricandi mox cum Auro muriatico natro-, nato commutavit. H^endt tamen in lue syphilitica, uti et plitysi tracheali et tuberculosa, nondum ad summum evecta, in unione cum parvis venaesectionibus effieacissimum invenit. Helm usu ejusdem magnam scirrhi linguae emendationem obtinuit. Secundum Grötzner contra hydropem, dolores osteo- copos, exostoses, indurationem et scirrhum indolis syphiliticae, herpetem exedentem, incontinentiam urinae etc. egregios praestat effectus. Dosi majori adsumlum , sensum pressionis in scrobiculo cordis, animi deliquia, vomitum, diarrhoeam, pulsuum concitationem, difficultatem respirationis, ptyalismum indolis supra descriptae, imo convulsiones et mortem producit. Etiam externus ejus usus cautus sit, opportet; cum Grötzner ex unguento Aurum muriaticum ad parvam solum quantitatem continente, pectori illinito, symptomate omnia pleuritidis com- parere observavit, quae lente solum adpa- ratui antiphlogistico cesserunt. §♦ 20. Adhibetur ad decimam sextam, duodecimam vel octavam grani partem, vel in aqua quadam aromatica solutum Cquae tamen so-