Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)

A a a hi §. 1. Aurum (sol.) veteribus multum celebra­tum fuit, ob vim suam cardiacam, exhile- rantem, et antispasmodicam, cujus etiam usum externum fecerunt. Sic J. Serapion di­cit: Limatura Auri confert cardiacae melan­cholicae, et debilitati cordis, et quum cau- terisatur cum eo, non facit vesicas cauteri- satio ejus, et est melioris et velocioris cura­tionis. Rhazes quoque eandem Auri vim cog­novit, dicens: Aurum tremori cordis, et melancholiae adjutorium praebet. In Jlmcen- nae operibus legimus : Aurum inseritur me­dicamentis, quae atrabiliariis competunt morbis. Ad haec, ubi actuali cauterio sit opus, ignitum Aurum caeteris praestat me­tallis. — Bibitur autem ad cordis affectus et animi moerores. Aevo medio vigente schola spagyrica usus Auri adhuc crebrior fuit, ob virtutem suam vitam conservans, cardiacam, A u r u m.

Next

/
Oldalképek
Tartalom