Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)

16 lixivae carbonicae diluta instillatur, donec haec quidpiam praevalens chartam explora­toriam curcuma tinctam brunescentem red­dat. Fluidi hujus calor nunc ita augetur, ut ad illum aquae bullientis proxime accedat; dein ab igne remotum per aliquot horas quieti committitur. Sedimentum hoc modo praecipitatum, filtro collectum, aqua de­stillata bene abluitur, et siccatur, in vasis probe clausis, et luci subtractis adservandum. Pulverem refert coloris profunde fusci, odoris expertem , saporis vix ullius, aqua insolubilem, qui ab acidis pluribus facile solvitur, et luci, aut calori majori exposi­tus in Aurum metallicum reducitur, unde etiani recenti in statu majorem exerit effi­caciam , quam diutius adservatus. Minus caule paratum Aurum muriaticum contine­re potest, quod solutio hujus praeparati, argento nitrico tentata, praecipitato, quod dimittit, albo, prodit. §. 12. Virtus Auri oxydati est eadem, quam Au­ro in genere tribuimus, fortior tamen me­tallo, et mitior salito. Convenit individuis sensilioribus, et feminis, quae Aurum mu­riaticum aegrius ferunt. Attamen dosi etiam moderata tormina, et diarrhoeam saepe cau- sat. Juxta W estring labiis pudendis frictio

Next

/
Oldalképek
Tartalom